De pliniana vituperandi arte. Sive quomodo epistularum scriptor marcum regulum verbis effinxerit Cover Image

Ars vituperandi. Listy Pliniusza Młodszego o Marku Regulusie
De pliniana vituperandi arte. Sive quomodo epistularum scriptor marcum regulum verbis effinxerit

Author(s): Jakub Pigoń
Subject(s): Cultural history
Published by: KSIĘGARNIA AKADEMICKA Sp. z o.o.

Summary/Abstract: Quinque Plinii Minoris disputantur epistulae, quae ad famosi illius delatoris sub Nerone praesertim Domitianoque prave vigentis, M. Aquilium Regulum dico, facta moresque pertinent (I, 5; II, 20; IV, 2 et 7; VI, 2). Quem scriptor noster primis Epist. I, 5 verbis timidissimum mortuo Domitiano humillimumque inducit atque ostendit, quibus ille de causis temporum mutatione merito timere debeat. Timoris enim primam rationem ipsum esse Plinium apparet, qui Regulo iustissime iratus priorum eius flagitiorum oblivisci minime velit. Mirum est tamen, quantum inter delatorem conscientia exterritum abiectissimumque (quam Reguli imaginem prima mediaque epistulae parte Plinius exponit) atque hominem etiamtum potentem, locupletem et aliorum ex se metu nixum (ita enim noster eiusdem in re publica locum parte litterarum ultima describit) intersit. Sed talem Aquilianae potentiae enarrationem a timidissimo illo Regulo, quem prius vidimus, multum discrepantem id spectare opinor, ut Plinii constantia firmitudoque animi delatorem opibus gratiaque vigentem nihil timentis clarius ostendantur. Epist. II, 20 Regulum testamentorum captatorem Plinius depingit tresque affert fabulas, quibus et morum pravitas et facta nonnumquam risu potius quam odio digna perstringuntur. Ultima enim narratiuncula de Regulo feminam quandam cogente, ut speciosas tunicas testamento sibi leget, risus legentis facile movetur. Sed epistulae initio longe aliam Plinius memoriae prodit fabulam enarratque, quomodo Veraniam Pisonis uxorem aegrotantem falsa salutis recuperandae spe homo improbus induxerit, ut legatum sibi scriberet. Cuius fabulae argumentum non ad risum movendum, sed ad crudelitatem Reguli perfidiamque obiurgandam spectare in aperto est. Gravissimi momenti sunt ipsius Veraniae verba, quibus “hominem nequam perfidum ac plus etiam quam periurum” moriens increpuit.

  • Issue Year: 2011
  • Issue No: 14
  • Page Range: 247-267
  • Page Count: 21
  • Language: Polish